MURRATUM Vinum

MURRATUM Vinum
MURRATUM Vinum
ἐσμυρνισμένος οἷνος, memoratur in Historia Passionis Domini nostri, Marci c. 15. v. 23. Καὶ ἐδίδουν αὐτῷ πιεῖν ἐσμυρνισμένον οἶνον, Et dederunt ipsi bibendum vinum myrrhatum seu murratum. In ipso nempe crucifixionis articulo, ex hebraeorum consuetudine, poculum Servatori nostro vini ἐσμυρνισμένου propinatum est, uti Paulus Fagius aliiq ve Viri eruditi, e libris Talmudicis, et scriptis Rabbinorum, ostenderunt iamdudum. Cuiusmodi humanitatis genus apud Athenienses etiam in usufuit olim. Cum enim, qui damnati capitis erant, e loco iudicii apud illos exirent, ad supplicium ducendi, cibum vinumque largius sumendi facultatem habebant, atque simul tria quae vellent cumque proloquendi. Dein demum ubi edendi bibendique finem fecerant. ore obthuratô ad poenam rapiebantur. Finis erat, ut vinô potuque obruti tales horrorem supplicii minus attenderent. Quem eundem in finem Hebraei granum thuris aut myrrhae vino miscebant. Et Rabbini quidem tus in eam rem nominant; fortasse pro myrrha, cuius meminisse Marcum vidimus. Saepe enim hae species confundi solent: sed utraque forte in hanc potionem adhibita est. Atque hic communis Iudaeorum fuit mos: qui tamen in Domino nostro integre servatus non est. Namque propinatum illi quidem vinum est, idque murraetum, in quo humanitatis erat specimen, sed illud dirum et crudele fuit, quod fel poculo infuderunt, uti legimus apud Matth. c. 27. v. 34. Nempe sanctae mulieres, quae Christo praeparaverant id vinum (id enim officii puniendis praestari solebat ab honestis et nobilibus matronis) cum ad Dominum accedere non possent: vinum praeparatum militibus tradidisse Domino porrigendum, hi vero, ut proni erant ad omne scelus, felle immixtô, illud corrupisse videntur. Alia potio, quaepraeter morem, Domino sitienti, cum iam animam acturus esser, porrecta legitur, apud eundem Marcum, ubi supra v. 63. de qua vide aliquid ubi de Aceto, plura vero hanc in rem, apud Is. Casaubon. Exercitat. 16. num. 80. 87. et seqq.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • VINUM Myrrhatum — Graec. ἐσμυρνισμεν´ον, memoratur Marco, c. 15. v. 23. Duplex enim potio SERVATORI fuit exhibita, in passione; quarum prior haec Matthaeo quoque dicta, c. 27. v. 34. posterioris omnes Euangelistae meminerunt. Illa data est, ex more, cum iamiam… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MYRINES seu MYRRHINES — Graece Μυρίνης οἶος, vinum Graecis dictum est, temperatum unguentô, vel cui superinfundebatur unguentum, ὁ μύρῳ κεκραμένος,idem cum murrhina Latinorum. Nam inter dulcia murrinam numerant prisci Comici Latidi. Plautus in Pseudolo, Act. 2. sc. 4.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LIBERTAS — Dea, cuius templum in Aventino conditum fuit, cum aereis columnis et statuis pulcherrimis a patre Tiberii Gracchi, ex multatitia pecunia. Eidem atrium ibidem fuit: quod ab Aelio Paeto et Corn. Cethego Censoribus, instauratum et auctum: demum et a …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SUPPLICIUM more majorum — apud Romanos, quid proprie fuerit discimus ex Suetonio Nerone c. 49. ubi inter alia sic de illo: Inter moras, perlatos a cursore Phaontis codicillos, praeripuit, legitque, se hostem a Senatu iudicatum, et quaeri, ut puniatur more Maierum.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TRIA Verba — quaecumque vellent, proloquendi libertas ultimô suppliciô afficiendis, Athenis olim concesla. Vide supra Murratum vinum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MURINA — I. MURINA apud alcuinum Poem. de Carolo M. muris Pontici exuviae, vide supra Mures Moscovitici. II. MURINA seu MURINES (quod vide) inter potûs genera matronispermissa, quorum A. Gellius memeinit l. 10. c. 23. Graecis μυρίνης ῏οινος, vinum erat… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”